CUREOTIS

CUREOTIS
CUREOTIS
tertius dies Apaturiorum, sic dictus παρὰ τῆς κουρᾶς ἢ τῶ κούρων, a tonsura, aut a pueris. Nam a parentibus pueri ad Tribules adducebantur, ibique tondebantur, ac Sodalitatibus, sive tribubus adscribebantur. Quod respondet, opinor, Romanorum mori, quô virilem togam adolescentes sumebant, et primam barbam ponebant, de quo Sueton. in Calig. c. 10. et Nerone, c. 12. Igitur et apud Graecos, adolescentes ad annos pubertatis, in honorem alicuius Dei, capillum alebant, quem propterea θρεπτήριον vocabant. Eum deinde, ubi tondebantur, in eius Dei templo consecrabant, in cuius honorem se gestâsse professi fuerant. Quod quia Apollini frequenter accidebat, illum ideo κουρουτρόφον appellârunt. Deinosthenes in provocat. contra Eubuliden, Παιδίον οντα μὲ ἐυθέως ἦγον εἰς τοὺς φράτορας, εἰς Α῾πόλλωνος πατρώους ἦγον, εἰς τ᾿ ἄλλα ἱερά. Nulla tamen Religio certo numini eos astringebat, nam puellae Atticae, teste Pausaniâ, l. 1. primitias comarum ad sepulchrum Iphinoae deponebant. Elaeae virgines Opi, et Hecaergae dicabant, Atheniensium vulgus Herculi. Hesych. Α᾿θην´ῃ???ιν οἱ μέλλοντες ἐφηβἑυειν, πρὶν ἀποκείρεςθαι τὸν μαλλὸν, εἰσέφερον Η῾ρακλεῖ μέτρον οἴνου, καὶ ςπεἰσαντες τοῖς συνελθοῦσιν ἐπεδίδουν πίνειν, ἡ δὲ ςπονδὴ ἐκαλειτο οἰνιςτήρια. Nobiliores autem et qui supra vulgus existimari volebant, antiquô institurô, cuius meminit. Plut. in Theseo, comam suam Apollini Pythio vovebant, ac Delphos proficiscebantur, cum deponendi tempus advenisset. At Κουρεώτιδος die consecrâsse Dianae comam expresse docet Hesych. Κούρεωτις, μηνὸς Πυανεψιῶνος ἡμέ ρα, εν ᾗ τὰς ἀπὸ τῆς κεφαλῆς τῶν παιδῶν ἀποκείροντες τριχὰς Α᾿ρτέμιδι θύουσι. Vide Castellanum de Fest. Graec. in Α᾿πατούρια. Nic. Lloydius. it. supra voce Apaturia.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Fiestas de Atenas (Edad Antigua) — Saltar a navegación, búsqueda Las fiestas de Atenas, indisolublemente cívicas y religiosas, eran muy numerosas y tenían especial brillantez, donde Pericles, en el elogio fúnebre de los ciudadanos muertos por la polis que, según Tucídides,… …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”